Marcello uobis, patres conscripti, reique publicae reddito, non illīus solum, sed etiam meam uocem et auctoritātem uobis et rei publicae conseruātam ac rēstĭtūtām pŭtõ. Dolēbam enim, patres conscripti, et uehementer angēbar uirum talem, cum in eādem causa in qua ego fuisset, non in eādem ēssĕ fōrtūnã; nec mihi persuadēre poteram nec fas esse ducēbam uersāri me in nostro uetere curriculo, illo aemulo atque imitatōre studiōrum ac labōrum meōrum quasi quodam socio a me et cŏmĭtĕ dīstrāctõ. Ergo et mihi meae pristinae uitae consuetudinem, C. Caesar, interclūsam aperuisti et his omnibus ad bene de re publica sperandum quasi signum aliquod sūstŭlīstĩ. 

 

g

 

 

Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxume in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemorātis praesertim offensionibus, te auctoritātem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis uel doloribus uel suspicionibus āntĕfērrẽ. Ille quidem fructum omnis ante actae uitae hodierno die maxumum cepit, cum summo consensu senātus, tum iudicio tuo grauīssĭmo ēt māxŭmõ. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tāntă glōrĭã. 

 

 

Immillorable entorn

 

Nullīus tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi tanta uis tantaque copia quae non dicam exornāre, sed enarrāre, C. Caesar, res tuas gēstās pōssĩt. Tamen hoc adfirmo —et pace dicam tua— nullam in his esse laudem ampliōrem quam eam quam hodierno die cōnsĕcūtŭs ẽs. 

 

 

d